Judith · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Holofernes autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascen...2. Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equit...3. Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israël, et...4. Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostrav...5. Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quæ ad angus...6. Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui...7. Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videban...8. Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes : ...9. Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone cust...10. Et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram satellitibus ...11. Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecer...12. Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque, juvenes et parv...13. dixerunt : Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in no...14. Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eoru...15. Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte t...16. Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam ...17. Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, q...18. Et cum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ...19. Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus, iniquitatem fecimus.20. Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica...21. ut non dicant inter gentes : Ubi est Deus eorum ?22. Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent,23. exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit : Æquo animo estote, f...24. Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam n...25. Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, fac...Holofernes autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam.
This passage has not yet been translated.
Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis.
This passage has not yet been translated.
Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israël, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon.
This passage has not yet been translated.
Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum.
This passage has not yet been translated.
Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.
This passage has not yet been translated.
Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui influebat, aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret : et incidi præcepit aquæductum illorum.
This passage has not yet been translated.
Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
This passage has not yet been translated.
Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes : Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti.
This passage has not yet been translated.
Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse.
This passage has not yet been translated.
Et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
This passage has not yet been translated.
Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
This passage has not yet been translated.
Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce
This passage has not yet been translated.
dixerunt : Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna.
This passage has not yet been translated.
Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis.
This passage has not yet been translated.
Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros.
This passage has not yet been translated.
Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis.
This passage has not yet been translated.
Et cum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus, iniquitatem fecimus.
This passage has not yet been translated.
Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
This passage has not yet been translated.
ut non dicant inter gentes : Ubi est Deus eorum ?
This passage has not yet been translated.
Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent,
This passage has not yet been translated.
exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit : Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.
This passage has not yet been translated.
Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo.
This passage has not yet been translated.
Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis.
This passage has not yet been translated.