Judith · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod f...2. et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes p...3. et dixit eis : Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana ...4. et quare præ omnibus qui habitant in oriente, isti contempseru...5. Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait : Si dig...6. Populus iste ex progenie Chaldæorum est.7. Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi d...8. Deserentes itaque cæremonias patrum suorum, quæ in multitudine...9. unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde ...10. Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbiu...11. Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis,...12. fugientibus his, Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ...13. In quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequ...14. Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in...15. Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per anno...16. Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto ...17. Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a...18. Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt,...19. Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei su...20. Denique Chananæum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hethæum...21. et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum ill...22. Nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illi...23. Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua d...24. Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in...25. Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poter...26. Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sun...27. Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Na...28. Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in mont...29. ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est, et ...Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent :
This passage has not yet been translated.
et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon,
This passage has not yet been translated.
et dixit eis : Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet : aut quæ, et quales, et quantæ sint civitates eorum : quæ etiam sit virtus eorum, aut quæ sit multitudo eorum, vel quis rex militiæ illorum :
This passage has not yet been translated.
et quare præ omnibus qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace ?
This passage has not yet been translated.
Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait : Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
This passage has not yet been translated.
Populus iste ex progenie Chaldæorum est.
This passage has not yet been translated.
Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum.
This passage has not yet been translated.
Deserentes itaque cæremonias patrum suorum, quæ in multitudine deorum erant,
This passage has not yet been translated.
unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus.
This passage has not yet been translated.
Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis.
This passage has not yet been translated.
Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare,
This passage has not yet been translated.
fugientibus his, Deus cæli mare aperuit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent.
This passage has not yet been translated.
In quo loco dum innumerabilis exercitus Ægyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret.
This passage has not yet been translated.
Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit.
This passage has not yet been translated.
Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt.
This passage has not yet been translated.
Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit.
This passage has not yet been translated.
Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui.
This passage has not yet been translated.
Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium.
This passage has not yet been translated.
Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus cæli virtutem resistendi.
This passage has not yet been translated.
Denique Chananæum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hethæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt :
This passage has not yet been translated.
et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona : Deus enim illorum odit iniquitatem.
This passage has not yet been translated.
Nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in ea, exterminati sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
This passage has not yet been translated.
Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum : ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos : et erimus in opprobrium universæ terræ.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum :
This passage has not yet been translated.
Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ ?
This passage has not yet been translated.
Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana : et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur :
This passage has not yet been translated.
ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terræ est, et præter ipsum alius non est.
This passage has not yet been translated.