Judith · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et ...2. Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in def...3. et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in ca...4. Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc f...5. Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providen...6. Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum v...7. Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.8. Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.9. Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, e...10. et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab...11. Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illoru...12. Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :13. capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex lab...14. Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ...15. Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.16. Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equor...17. Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exa...18. Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et i...19. et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :
This passage has not yet been translated.
et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.
This passage has not yet been translated.
Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.
This passage has not yet been translated.
Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
This passage has not yet been translated.
Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
This passage has not yet been translated.
Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.
This passage has not yet been translated.
Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
This passage has not yet been translated.
Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
This passage has not yet been translated.
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
This passage has not yet been translated.
Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
This passage has not yet been translated.
Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
This passage has not yet been translated.
capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
This passage has not yet been translated.
Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.
This passage has not yet been translated.
Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.
This passage has not yet been translated.
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
This passage has not yet been translated.
Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.
This passage has not yet been translated.
Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat :
This passage has not yet been translated.
et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.
This passage has not yet been translated.