John · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut ...2. Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eu...3. sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivi...4. surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset lint...5. Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulo...6. Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu ...7. Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo ...8. Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit...9. Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et ...10. Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lave...11. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit ...12. Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cu...13. Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.14. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos de...15. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita e...16. Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : nequ...17. Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.18. Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut ad...19. Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, creda...20. Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit...21. Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus ...22. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.23. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem...24. Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?25. Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domi...26. Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. ...27. Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus...28. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.29. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisse...30. Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.31. Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius h...32. Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in se...33. Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut di...34. Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi ...35. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilection...36. Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : ...37. Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam...38. Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dic...Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
This passage has not yet been translated.
Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :
This passage has not yet been translated.
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :
This passage has not yet been translated.
surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.
This passage has not yet been translated.
Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
This passage has not yet been translated.
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.
This passage has not yet been translated.
Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?
This passage has not yet been translated.
Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.
This passage has not yet been translated.
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
This passage has not yet been translated.
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
This passage has not yet been translated.
Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
This passage has not yet been translated.
Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
This passage has not yet been translated.
Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
This passage has not yet been translated.
Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
This passage has not yet been translated.
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
This passage has not yet been translated.
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
This passage has not yet been translated.
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
This passage has not yet been translated.
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
This passage has not yet been translated.
Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
This passage has not yet been translated.
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
This passage has not yet been translated.
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
This passage has not yet been translated.
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.
This passage has not yet been translated.
Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
This passage has not yet been translated.
In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.
This passage has not yet been translated.
Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.
This passage has not yet been translated.