John · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus f...2. Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus ve...3. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et ...4. Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat...5. Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum es...6. Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed qui...7. Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.8. Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.9. Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerun...10. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :11. quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.12. In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cu...13. acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clama...14. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :15. Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pul...16. Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorifi...17. Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Laza...18. Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse ho...19. Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil prof...20. Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorare...21. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ...22. Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus...23. Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetu...24. Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, ...25. ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum af...26. Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et ...27. Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica m...28. Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clari...29. Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse fa...30. Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed ...31. Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.32. Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.33. (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)34. Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus mane...35. Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambu...36. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc...37. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;38. ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis ...39. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :40. Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant ...41. Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.42. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed pr...43. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.44. Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit ...45. Et qui videt me, videt eum qui misit me.46. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris...47. Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non jud...48. Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum...49. Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, i...50. Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loqu...Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
This passage has not yet been translated.
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
This passage has not yet been translated.
Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
This passage has not yet been translated.
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
This passage has not yet been translated.
Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
This passage has not yet been translated.
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
This passage has not yet been translated.
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
This passage has not yet been translated.
quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
This passage has not yet been translated.
In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
This passage has not yet been translated.
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
This passage has not yet been translated.
Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
This passage has not yet been translated.
Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
This passage has not yet been translated.
Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
This passage has not yet been translated.
Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
This passage has not yet been translated.
Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
This passage has not yet been translated.
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
This passage has not yet been translated.
Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
This passage has not yet been translated.
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
This passage has not yet been translated.
Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
This passage has not yet been translated.
ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
This passage has not yet been translated.
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
This passage has not yet been translated.
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
This passage has not yet been translated.
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
This passage has not yet been translated.
Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
This passage has not yet been translated.
Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
This passage has not yet been translated.
Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
This passage has not yet been translated.
(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
This passage has not yet been translated.
Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
This passage has not yet been translated.
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
This passage has not yet been translated.
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
This passage has not yet been translated.
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
This passage has not yet been translated.
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
This passage has not yet been translated.
Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
This passage has not yet been translated.
Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
This passage has not yet been translated.
Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
This passage has not yet been translated.
Et qui videt me, videt eum qui misit me.
This passage has not yet been translated.
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
This passage has not yet been translated.
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
This passage has not yet been translated.
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
This passage has not yet been translated.
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
This passage has not yet been translated.
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
This passage has not yet been translated.