John · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mar...2. (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pede...3. Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem...4. Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mort...5. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.6. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem...7. deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.8. Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare,...9. Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambu...10. si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.11. Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit ...12. Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.13. Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia...14. Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :15. et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed ...16. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eam...17. Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monume...18. (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)19. Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consol...20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria...21. Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater me...22. sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.23. Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.24. Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novis...25. Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in m...26. et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. C...27. Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Fil...28. Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam sil...29. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;30. nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in ill...31. Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cu...32. Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit a...33. Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cu...34. et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.35. Et lacrimatus est Jesus.36. Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.37. Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit ...38. Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. E...39. Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui m...40. Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbi...41. Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, d...42. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qu...43. Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.44. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus ...45. Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et v...46. Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis q...47. Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant...48. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani...49. Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni i...50. nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro pop...51. Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni ...52. et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi...53. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.54. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit i...55. Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jero...56. Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo ...Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
This passage has not yet been translated.
(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
This passage has not yet been translated.
Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
This passage has not yet been translated.
Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
This passage has not yet been translated.
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
This passage has not yet been translated.
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
This passage has not yet been translated.
deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.
This passage has not yet been translated.
Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
This passage has not yet been translated.
si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
This passage has not yet been translated.
Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
This passage has not yet been translated.
Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
This passage has not yet been translated.
Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
This passage has not yet been translated.
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
This passage has not yet been translated.
Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
This passage has not yet been translated.
(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
This passage has not yet been translated.
Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
This passage has not yet been translated.
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
This passage has not yet been translated.
sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
This passage has not yet been translated.
Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
This passage has not yet been translated.
Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
This passage has not yet been translated.
et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?
This passage has not yet been translated.
Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
This passage has not yet been translated.
Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
This passage has not yet been translated.
Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
This passage has not yet been translated.
nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
This passage has not yet been translated.
Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
This passage has not yet been translated.
Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
This passage has not yet been translated.
Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
This passage has not yet been translated.
et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
This passage has not yet been translated.
Et lacrimatus est Jesus.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.
This passage has not yet been translated.
Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?
This passage has not yet been translated.
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
This passage has not yet been translated.
Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
This passage has not yet been translated.
Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
This passage has not yet been translated.
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
This passage has not yet been translated.
Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
This passage has not yet been translated.
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
This passage has not yet been translated.
Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
This passage has not yet been translated.
Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
This passage has not yet been translated.
Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?
This passage has not yet been translated.
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
This passage has not yet been translated.
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
This passage has not yet been translated.
nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
This passage has not yet been translated.
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
This passage has not yet been translated.
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
This passage has not yet been translated.
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
This passage has not yet been translated.
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
This passage has not yet been translated.
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
This passage has not yet been translated.