John · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans...2. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequen...3. Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et phari...4. Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, process...5. Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. ...6. Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderun...7. Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixe...8. Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quærit...9. Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non ...10. Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pon...11. Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calice...12. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt...13. Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qu...14. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedi...15. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Disc...16. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus al...17. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipuli...18. Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, e...19. Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doc...20. Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper ...21. Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus ...22. Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapa...23. Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe ...24. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.25. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt erg...26. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus absci...27. Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.28. Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : e...29. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem...30. Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, no...31. Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem v...32. Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte es...33. Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus : et vocavit Jesum,...34. Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?35. Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? gens tua et ponti...36. Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc ...37. Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : T...38. Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, ite...39. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : ...40. Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabb...Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
This passage has not yet been translated.
Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
This passage has not yet been translated.
Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
This passage has not yet been translated.
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis ?
This passage has not yet been translated.
Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
This passage has not yet been translated.
Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
This passage has not yet been translated.
Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
This passage has not yet been translated.
Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
This passage has not yet been translated.
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
This passage has not yet been translated.
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
This passage has not yet been translated.
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
This passage has not yet been translated.
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ : et introduxit Petrum.
This passage has not yet been translated.
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.
This passage has not yet been translated.
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
This passage has not yet been translated.
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
This passage has not yet been translated.
Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
This passage has not yet been translated.
Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
This passage has not yet been translated.
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?
This passage has not yet been translated.
Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ?
This passage has not yet been translated.
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
This passage has not yet been translated.
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?
This passage has not yet been translated.
Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
This passage has not yet been translated.
Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
This passage has not yet been translated.
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
This passage has not yet been translated.
Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam.
This passage has not yet been translated.
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
This passage has not yet been translated.
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc.
This passage has not yet been translated.
Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
This passage has not yet been translated.
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ?
This passage has not yet been translated.
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
This passage has not yet been translated.