John · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.2. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ej...3. Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et daba...4. Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco v...5. (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vesti...6. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dice...7. Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem d...8. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.9. Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde e...10. Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potest...11. Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, ni...12. Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamaban...13. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum :...14. Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis...15. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis ...16. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt au...17. Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ lo...18. ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medi...19. Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Era...20. Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitat...21. Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex...22. Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.23. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eju...24. Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de...25. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ej...26. Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem di...27. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accep...28. Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaret...29. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam...30. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et ...31. Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce...32. Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et al...33. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non...34. sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit...35. Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium...36. Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuet...37. Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.38. Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod es...39. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, f...40. Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum a...41. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto m...42. Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monument...Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
This passage has not yet been translated.
Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.
This passage has not yet been translated.
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
This passage has not yet been translated.
(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
This passage has not yet been translated.
Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
This passage has not yet been translated.
Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.
This passage has not yet been translated.
Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
This passage has not yet been translated.
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
This passage has not yet been translated.
Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
This passage has not yet been translated.
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester.
This passage has not yet been translated.
Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem.
This passage has not yet been translated.
Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
This passage has not yet been translated.
Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha :
This passage has not yet been translated.
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
This passage has not yet been translated.
Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.
This passage has not yet been translated.
Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
This passage has not yet been translated.
Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
This passage has not yet been translated.
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
This passage has not yet been translated.
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.
This passage has not yet been translated.
Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
This passage has not yet been translated.
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
This passage has not yet been translated.
Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
This passage has not yet been translated.
Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
This passage has not yet been translated.
Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
This passage has not yet been translated.
Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
This passage has not yet been translated.
sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
This passage has not yet been translated.
Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
This passage has not yet been translated.
Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
This passage has not yet been translated.
Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
This passage has not yet been translated.
Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
This passage has not yet been translated.
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.
This passage has not yet been translated.
Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.
This passage has not yet been translated.
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
This passage has not yet been translated.
Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
This passage has not yet been translated.