John · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater...2. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.3. Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.4. Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum ven...5. Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.6. Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificatio...7. Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usq...8. Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et ...9. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sc...10. et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebr...11. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifest...12. Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ...13. Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :14. et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et...15. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de ...16. Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et n...17. Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus d...18. Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis...19. Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tri...20. Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est ...21. Ille autem dicebat de templo corporis sui.22. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eju...23. Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi cred...24. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nos...25. et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de hom...Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
This passage has not yet been translated.
Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
This passage has not yet been translated.
Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
This passage has not yet been translated.
Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
This passage has not yet been translated.
Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
This passage has not yet been translated.
Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
This passage has not yet been translated.
Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
This passage has not yet been translated.
Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
This passage has not yet been translated.
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,
This passage has not yet been translated.
et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
This passage has not yet been translated.
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
This passage has not yet been translated.
Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
This passage has not yet been translated.
Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
This passage has not yet been translated.
et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
This passage has not yet been translated.
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
This passage has not yet been translated.
Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
This passage has not yet been translated.
Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
This passage has not yet been translated.
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
This passage has not yet been translated.
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
This passage has not yet been translated.
Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
This passage has not yet been translated.
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
This passage has not yet been translated.