John · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.2. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a D...3. Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis...4. Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit se...5. Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuer...6. Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiri...7. Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.8. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde...9. Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?10. Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæ...11. Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidim...12. Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vo...13. Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius ...14. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari o...15. ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.16. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret ...17. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, ...18. Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam j...19. Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexeru...20. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, u...21. qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur op...22. Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et i...23. Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia ...24. Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.25. Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de pu...26. Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum...27. Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidqua...28. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum e...29. Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat...30. Illum oportet crescere, me autem minui.31. Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terr...32. Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus ...33. Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensura...35. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.36. Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredul...Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
This passage has not yet been translated.
Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
This passage has not yet been translated.
Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
This passage has not yet been translated.
Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
This passage has not yet been translated.
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
This passage has not yet been translated.
Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
This passage has not yet been translated.
Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?
This passage has not yet been translated.
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
This passage has not yet been translated.
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
This passage has not yet been translated.
ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
This passage has not yet been translated.
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
This passage has not yet been translated.
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
This passage has not yet been translated.
Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
This passage has not yet been translated.
Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
This passage has not yet been translated.
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
This passage has not yet been translated.
Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
This passage has not yet been translated.
Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
This passage has not yet been translated.
Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
This passage has not yet been translated.
Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
This passage has not yet been translated.
Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
This passage has not yet been translated.
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
This passage has not yet been translated.
Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
This passage has not yet been translated.
Illum oportet crescere, me autem minui.
This passage has not yet been translated.
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
This passage has not yet been translated.
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
This passage has not yet been translated.
Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
This passage has not yet been translated.
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
This passage has not yet been translated.
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
This passage has not yet been translated.