John · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plur...2. (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),3. reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.4. Oportebat autem eum transire per Samariam.5. Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta præ...6. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, se...7. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mih...8. (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)9. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum ...10. Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis es...11. Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteu...12. Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum...13. Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, si...14. sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in v...15. Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitia...16. Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.17. Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus :...18. quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus...19. Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.20. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia J...21. Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando n...22. Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia sa...23. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt ...24. Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veri...25. Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christu...26. Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.27. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum mu...28. Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et d...29. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci ...30. Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.31. Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.32. Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.33. Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit e...34. Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui...35. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis ve...36. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam ...37. In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et ...38. Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverun...39. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum,...40. Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi ...41. Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.42. Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credi...43. Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.44. Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua pa...45. Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omn...46. Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et e...47. Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abi...48. Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, no...49. Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur fil...50. Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermon...51. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverun...52. Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixe...53. Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus...54. Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa i...Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
This passage has not yet been translated.
(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
This passage has not yet been translated.
reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
This passage has not yet been translated.
Oportebat autem eum transire per Samariam.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
This passage has not yet been translated.
Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
This passage has not yet been translated.
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
This passage has not yet been translated.
(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
This passage has not yet been translated.
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
This passage has not yet been translated.
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :
This passage has not yet been translated.
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
This passage has not yet been translated.
Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
This passage has not yet been translated.
Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;
This passage has not yet been translated.
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
This passage has not yet been translated.
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
This passage has not yet been translated.
Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
This passage has not yet been translated.
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
This passage has not yet been translated.
Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
This passage has not yet been translated.
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
This passage has not yet been translated.
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
This passage has not yet been translated.
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
This passage has not yet been translated.
Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
This passage has not yet been translated.
Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
This passage has not yet been translated.
Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
This passage has not yet been translated.
Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
This passage has not yet been translated.
Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
This passage has not yet been translated.
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
This passage has not yet been translated.
Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
This passage has not yet been translated.
In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
This passage has not yet been translated.
Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
This passage has not yet been translated.
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
This passage has not yet been translated.
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
This passage has not yet been translated.
Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
This passage has not yet been translated.
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
This passage has not yet been translated.
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
This passage has not yet been translated.
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
This passage has not yet been translated.
Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
This passage has not yet been translated.
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
This passage has not yet been translated.
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
This passage has not yet been translated.
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.
This passage has not yet been translated.
Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
This passage has not yet been translated.