John · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.2. Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebr...3. In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum...4. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, ...5. Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in in...6. Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia ja...7. Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum tu...8. Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.9. Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum su...10. Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, no...11. Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle gr...12. Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi :...13. Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesu...14. Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus...15. Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fec...16. Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.17. Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et...18. Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia no...19. Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam...20. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse fac...21. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius...22. Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,23. ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui ...24. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit e...25. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mo...26. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio ...27. et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.28. Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumen...29. et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui v...30. Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico :...31. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.32. Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum ...33. Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.34. Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut ...35. Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad ho...36. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit...37. et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : nequ...38. et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit i...39. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam...40. et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.41. Claritatem ab hominibus non accipio.42. Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.43. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius ...44. Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis...45. Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est q...46. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me ...47. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
This passage has not yet been translated.
Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
This passage has not yet been translated.
In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.
This passage has not yet been translated.
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
This passage has not yet been translated.
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
This passage has not yet been translated.
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
This passage has not yet been translated.
Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
This passage has not yet been translated.
Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
This passage has not yet been translated.
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
This passage has not yet been translated.
Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
This passage has not yet been translated.
Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
This passage has not yet been translated.
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
This passage has not yet been translated.
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
This passage has not yet been translated.
Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
This passage has not yet been translated.
Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
This passage has not yet been translated.
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.
Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
This passage has not yet been translated.
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
This passage has not yet been translated.
Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
This passage has not yet been translated.
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
This passage has not yet been translated.
et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
This passage has not yet been translated.
Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
This passage has not yet been translated.
et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
This passage has not yet been translated.
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
This passage has not yet been translated.
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
This passage has not yet been translated.
Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
This passage has not yet been translated.
Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
This passage has not yet been translated.
Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
This passage has not yet been translated.
Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
This passage has not yet been translated.
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
This passage has not yet been translated.
et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
This passage has not yet been translated.
et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
This passage has not yet been translated.
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :
This passage has not yet been translated.
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
This passage has not yet been translated.
Claritatem ab hominibus non accipio.
This passage has not yet been translated.
Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
This passage has not yet been translated.
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
This passage has not yet been translated.
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?
This passage has not yet been translated.
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
This passage has not yet been translated.
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
This passage has not yet been translated.
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?
This passage has not yet been translated.