John · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberia...2. erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et N...3. Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et ...4. Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoveru...5. Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? R...6. Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. M...7. Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Domi...8. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a ...9. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et pi...10. Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.11. Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis ...12. Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbent...13. Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.14. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resu...15. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis...16. Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam...17. Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Pe...18. Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambul...19. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deu...20. Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus,...21. Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?22. Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ...23. Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non m...24. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et sc...25. Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur p...Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :
This passage has not yet been translated.
erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.
This passage has not yet been translated.
Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.
This passage has not yet been translated.
Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.
This passage has not yet been translated.
Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
This passage has not yet been translated.
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
This passage has not yet been translated.
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
This passage has not yet been translated.
Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
This passage has not yet been translated.
Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
This passage has not yet been translated.
Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est.
This passage has not yet been translated.
Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
This passage has not yet been translated.
Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.
This passage has not yet been translated.
Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
This passage has not yet been translated.
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?
This passage has not yet been translated.
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?
This passage has not yet been translated.
Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.
This passage has not yet been translated.
Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?
This passage has not yet been translated.
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus.
This passage has not yet been translated.
Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus : quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
This passage has not yet been translated.