Job · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, ...2. Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ.3. Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia cam...4. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusqui...5. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job...6. Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram...7. Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuiv...8. Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job...9. Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ?10. nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam...11. sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, ...12. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet in manu ...13. Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberen...14. nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinæ pa...15. et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt ...16. Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis De...17. Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldæi fe...18. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Fili...19. repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit...20. Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite ...21. et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus re...22. In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum qui...Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
This passage has not yet been translated.
Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ.
This passage has not yet been translated.
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
This passage has not yet been translated.
Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
This passage has not yet been translated.
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
This passage has not yet been translated.
Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ?
This passage has not yet been translated.
Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ?
This passage has not yet been translated.
nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ?
This passage has not yet been translated.
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
This passage has not yet been translated.
Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
This passage has not yet been translated.
nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos :
This passage has not yet been translated.
et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
This passage has not yet been translated.
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
This passage has not yet been translated.
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
This passage has not yet been translated.
Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
This passage has not yet been translated.
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
This passage has not yet been translated.
Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit,
This passage has not yet been translated.
et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
This passage has not yet been translated.
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
This passage has not yet been translated.