Job · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et stare...2. ut diceret Dominus ad Satan : Unde venis ? Qui respondens ait ...3. Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum J...4. Cui respondens Satan, ait : Pellem pro pelle, et cuncta quæ ha...5. alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc...6. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est : verumtame...7. Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pes...8. qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.9. Dixit autem illi uxor sua : Adhuc tu permanes in simplicitate ...10. Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es :...11. Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei,...12. Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et ...13. Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus :...Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
This passage has not yet been translated.
ut diceret Dominus ad Satan : Unde venis ? Qui respondens ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam ? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
This passage has not yet been translated.
Cui respondens Satan, ait : Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua ;
This passage has not yet been translated.
alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est : verumtamen animam illius serva.
This passage has not yet been translated.
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ;
This passage has not yet been translated.
qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem illi uxor sua : Adhuc tu permanes in simplicitate tua ? Benedic Deo, et morere.
This passage has not yet been translated.
Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es : si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus ? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
This passage has not yet been translated.
Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
This passage has not yet been translated.
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum.
This passage has not yet been translated.
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus : et nemo loquebatur ei verbum : videbant enim dolorem esse vehementem.
This passage has not yet been translated.