Job · 32
Verses
⋯
Individual passages
1. Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus ...2. Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de c...3. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenis...4. Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent ...5. Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus...6. Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum...7. Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multi...8. Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipo...9. Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.10. Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.11. Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, d...12. et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut vi...13. Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.14. Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros ...15. Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.16. Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ...17. respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.18. Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.19. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas ...20. Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.21. Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.22. Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me fa...Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
This passage has not yet been translated.
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
This passage has not yet been translated.
Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
This passage has not yet been translated.
Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
This passage has not yet been translated.
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
This passage has not yet been translated.
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
This passage has not yet been translated.
Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
This passage has not yet been translated.
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
This passage has not yet been translated.
Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
This passage has not yet been translated.
Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
This passage has not yet been translated.
Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
This passage has not yet been translated.
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
This passage has not yet been translated.
Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.
This passage has not yet been translated.
Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
This passage has not yet been translated.
Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
This passage has not yet been translated.
Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :
This passage has not yet been translated.
respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
This passage has not yet been translated.
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
This passage has not yet been translated.
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
This passage has not yet been translated.
Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.
This passage has not yet been translated.
Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
This passage has not yet been translated.
Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
This passage has not yet been translated.