Job · 33
Verses
⋯
Individual passages
1. Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.2. Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.3. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea...4. Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.5. Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.6. Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoqu...7. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea no...8. Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :9. Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est in...10. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.11. Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.12. Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, qui...13. Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?14. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.15. Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super ho...16. tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,17. ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,18. eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non trans...19. Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus mar...20. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus a...21. Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.22. Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.23. Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annunti...24. miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in c...25. Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adol...26. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem e...27. Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut ...28. Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lu...29. Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,30. ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.31. Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.32. Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo en...33. Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
This passage has not yet been translated.
Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.
This passage has not yet been translated.
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
This passage has not yet been translated.
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
This passage has not yet been translated.
Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
This passage has not yet been translated.
Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
This passage has not yet been translated.
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
This passage has not yet been translated.
Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me.
This passage has not yet been translated.
Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
This passage has not yet been translated.
Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.
This passage has not yet been translated.
Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
This passage has not yet been translated.
Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?
This passage has not yet been translated.
Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
This passage has not yet been translated.
Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
This passage has not yet been translated.
tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
This passage has not yet been translated.
ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
This passage has not yet been translated.
eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
This passage has not yet been translated.
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
This passage has not yet been translated.
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
This passage has not yet been translated.
Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
This passage has not yet been translated.
Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
This passage has not yet been translated.
Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
This passage has not yet been translated.
miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
This passage has not yet been translated.
Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
This passage has not yet been translated.
Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
This passage has not yet been translated.
Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
This passage has not yet been translated.
Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
This passage has not yet been translated.
ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
This passage has not yet been translated.
Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.
This passage has not yet been translated.
Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
This passage has not yet been translated.
Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.
This passage has not yet been translated.