Job · 34
Verses
⋯
Individual passages
1. Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :2. Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.3. Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.4. Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.5. Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.6. In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absq...7. Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :8. qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris...9. Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.10. Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Om...11. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.12. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvert...13. Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orb...14. Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.15. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.16. Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta voce...17. numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eu...18. Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;19. qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum ...20. Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pe...21. Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.22. Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi...23. neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum i...24. Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.25. Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.26. Quasi impios percussit eos in loco videntium :27. qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus i...28. ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem ...29. Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo ab...30. Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.31. Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.32. Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.33. Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim ...34. Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.35. Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.36. Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine i...37. quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim co...Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :
This passage has not yet been translated.
Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.
This passage has not yet been translated.
Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
This passage has not yet been translated.
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
This passage has not yet been translated.
Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
This passage has not yet been translated.
In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absque ullo peccato.
This passage has not yet been translated.
Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :
This passage has not yet been translated.
qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?
This passage has not yet been translated.
Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
This passage has not yet been translated.
Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
This passage has not yet been translated.
Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
This passage has not yet been translated.
Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
This passage has not yet been translated.
Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
This passage has not yet been translated.
Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
This passage has not yet been translated.
Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
This passage has not yet been translated.
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :
This passage has not yet been translated.
numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
This passage has not yet been translated.
Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;
This passage has not yet been translated.
qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi.
This passage has not yet been translated.
Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
This passage has not yet been translated.
Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
This passage has not yet been translated.
Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
This passage has not yet been translated.
neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
This passage has not yet been translated.
Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
This passage has not yet been translated.
Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
This passage has not yet been translated.
Quasi impios percussit eos in loco videntium :
This passage has not yet been translated.
qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
This passage has not yet been translated.
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
This passage has not yet been translated.
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ?
This passage has not yet been translated.
Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
This passage has not yet been translated.
Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
This passage has not yet been translated.
Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
This passage has not yet been translated.
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim cœpisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere.
This passage has not yet been translated.
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
This passage has not yet been translated.
Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
This passage has not yet been translated.
Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis :
This passage has not yet been translated.
quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
This passage has not yet been translated.