Job · 35
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur Eliu hæc rursum locutus est :2. Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior ...3. Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi...4. Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.5. Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.6. Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint in...7. Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua ...8. Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium h...9. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt pro...10. Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;11. qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?12. Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.13. Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum ...14. Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et e...15. Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.16. Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
This passage has not yet been translated.
Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
This passage has not yet been translated.
Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
This passage has not yet been translated.
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
This passage has not yet been translated.
Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.
This passage has not yet been translated.
Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
This passage has not yet been translated.
Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
This passage has not yet been translated.
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
This passage has not yet been translated.
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
This passage has not yet been translated.
Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;
This passage has not yet been translated.
qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?
This passage has not yet been translated.
Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
This passage has not yet been translated.
Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
This passage has not yet been translated.
Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
This passage has not yet been translated.
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
This passage has not yet been translated.
Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
This passage has not yet been translated.