Job · 36
Verses
⋯
Individual passages
1. Addens quoque Eliu, hæc locutus est :2. Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod ...3. Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.4. Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia p...5. Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :6. sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.7. Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat i...8. Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,9. indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.10. Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut r...11. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, e...12. si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur...13. Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum...14. Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.15. Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione...16. Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fu...17. Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.18. Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo do...19. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robusto...20. Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.21. Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post...22. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in...23. Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : ...24. Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.25. Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.26. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum e...27. Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,28. qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.29. Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,30. et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.31. Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.32. In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.33. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam ...Addens quoque Eliu, hæc locutus est :
This passage has not yet been translated.
Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
This passage has not yet been translated.
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
This passage has not yet been translated.
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
This passage has not yet been translated.
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :
This passage has not yet been translated.
sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
This passage has not yet been translated.
Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
This passage has not yet been translated.
Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
This passage has not yet been translated.
indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
This passage has not yet been translated.
Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
This passage has not yet been translated.
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
This passage has not yet been translated.
si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
This passage has not yet been translated.
Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
This passage has not yet been translated.
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
This passage has not yet been translated.
Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
This passage has not yet been translated.
Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
This passage has not yet been translated.
Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.
This passage has not yet been translated.
Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
This passage has not yet been translated.
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
This passage has not yet been translated.
Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
This passage has not yet been translated.
Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
This passage has not yet been translated.
Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
This passage has not yet been translated.
Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
This passage has not yet been translated.
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
This passage has not yet been translated.
Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
This passage has not yet been translated.
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.
This passage has not yet been translated.
Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
This passage has not yet been translated.
qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.
This passage has not yet been translated.
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
This passage has not yet been translated.
et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
This passage has not yet been translated.
Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
This passage has not yet been translated.
In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
This passage has not yet been translated.
Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
This passage has not yet been translated.