Job · 31
Verses
⋯
Individual passages
1. Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.2. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Om...3. Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus inju...4. Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?5. Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,6. appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.7. Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos me...8. seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.9. Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici ...10. scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.11. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.12. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.13. Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum...14. quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum qu...15. Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et f...16. Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci ;17. si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea18. (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matr...19. si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absq...20. si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium m...21. si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in p...22. humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis o...23. Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pon...24. Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ;25. si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima rep...26. si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,27. et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum ...28. quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.29. Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod...30. non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicen...31. Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ej...32. foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.33. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo in...34. si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum te...35. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipot...36. ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?37. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi ...38. Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :39. si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum e...40. pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finit...Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
This passage has not yet been translated.
Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?
This passage has not yet been translated.
Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ?
This passage has not yet been translated.
Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?
This passage has not yet been translated.
Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
This passage has not yet been translated.
appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
This passage has not yet been translated.
Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
This passage has not yet been translated.
seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
This passage has not yet been translated.
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
This passage has not yet been translated.
scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
This passage has not yet been translated.
Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
This passage has not yet been translated.
Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
This passage has not yet been translated.
Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me :
This passage has not yet been translated.
quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ?
This passage has not yet been translated.
Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus ?
This passage has not yet been translated.
Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci ;
This passage has not yet been translated.
si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
This passage has not yet been translated.
(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) ;
This passage has not yet been translated.
si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ;
This passage has not yet been translated.
si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ;
This passage has not yet been translated.
si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem :
This passage has not yet been translated.
humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
This passage has not yet been translated.
Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
This passage has not yet been translated.
Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ;
This passage has not yet been translated.
si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ;
This passage has not yet been translated.
si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
This passage has not yet been translated.
et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :
This passage has not yet been translated.
quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
This passage has not yet been translated.
Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :
This passage has not yet been translated.
non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
This passage has not yet been translated.
Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?
This passage has not yet been translated.
foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.
This passage has not yet been translated.
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;
This passage has not yet been translated.
si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
This passage has not yet been translated.
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
This passage has not yet been translated.
ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?
This passage has not yet been translated.
Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
This passage has not yet been translated.
Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :
This passage has not yet been translated.
si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi :
This passage has not yet been translated.
pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.
This passage has not yet been translated.