Job · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar p...2. quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putaba...3. egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squalle...4. Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum...5. qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad...6. In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel s...7. qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicia...8. filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.9. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.10. Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuer...11. Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit ...12. Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pede...13. Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævalueru...14. Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad m...15. Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium m...16. Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me d...17. Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.18. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi cap...19. Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.20. Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.21. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.22. Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.23. Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.24. Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et ...25. Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur a...26. Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et...27. Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me...28. Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.29. Frater fui draconum, et socius struthionum.30. Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.31. Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
This passage has not yet been translated.
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
This passage has not yet been translated.
egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
This passage has not yet been translated.
Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
This passage has not yet been translated.
qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
This passage has not yet been translated.
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :
This passage has not yet been translated.
qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
This passage has not yet been translated.
filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
This passage has not yet been translated.
Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
This passage has not yet been translated.
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
This passage has not yet been translated.
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
This passage has not yet been translated.
Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
This passage has not yet been translated.
Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.
This passage has not yet been translated.
Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
This passage has not yet been translated.
Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
This passage has not yet been translated.
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
This passage has not yet been translated.
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.
This passage has not yet been translated.
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
This passage has not yet been translated.
Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.
This passage has not yet been translated.
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
This passage has not yet been translated.
Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.
This passage has not yet been translated.
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.
This passage has not yet been translated.
Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
This passage has not yet been translated.
Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
This passage has not yet been translated.
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.
This passage has not yet been translated.
Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.
This passage has not yet been translated.
Frater fui draconum, et socius struthionum.
This passage has not yet been translated.
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
This passage has not yet been translated.
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
This passage has not yet been translated.