Job · 40
Verses
⋯
Individual passages
1. Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :2. Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.3. Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu...4. Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?5. Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosu...6. Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogante...7. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios i...8. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.9. Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.10. Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.11. Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ve...12. Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus pe...13. Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.14. Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit glad...15. Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi.16. Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.17. Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.18. Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam q...19. In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit...20. An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?21. Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis...22. Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?23. Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?24. Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?25. Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?26. Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium cap...27. Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.28. Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
This passage has not yet been translated.
Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.
This passage has not yet been translated.
Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?
This passage has not yet been translated.
Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?
This passage has not yet been translated.
Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
This passage has not yet been translated.
Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
This passage has not yet been translated.
Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
This passage has not yet been translated.
Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
This passage has not yet been translated.
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
This passage has not yet been translated.
Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
This passage has not yet been translated.
Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
This passage has not yet been translated.
Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
This passage has not yet been translated.
Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
This passage has not yet been translated.
Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.
This passage has not yet been translated.
Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi.
This passage has not yet been translated.
Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
This passage has not yet been translated.
Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.
This passage has not yet been translated.
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
This passage has not yet been translated.
In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
This passage has not yet been translated.
An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?
This passage has not yet been translated.
Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?
This passage has not yet been translated.
Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
This passage has not yet been translated.
Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?
This passage has not yet been translated.
Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?
This passage has not yet been translated.
Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?
This passage has not yet been translated.
Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?
This passage has not yet been translated.
Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.
This passage has not yet been translated.
Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
This passage has not yet been translated.