Job · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum...2. Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.3. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.4. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et n...5. Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bi...6. Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.7. Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.8. Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :9. qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;10. qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;11. qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;12. qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus...13. qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravo...14. Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt ...15. Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu vio...16. Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.17. Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini n...18. quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.19. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget ...20. In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.21. A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.22. In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.23. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacifi...24. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans spe...25. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies t...26. Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus t...27. Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
This passage has not yet been translated.
Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
This passage has not yet been translated.
Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
This passage has not yet been translated.
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
This passage has not yet been translated.
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
This passage has not yet been translated.
Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
This passage has not yet been translated.
Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :
This passage has not yet been translated.
qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
This passage has not yet been translated.
qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;
This passage has not yet been translated.
qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;
This passage has not yet been translated.
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
This passage has not yet been translated.
qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
This passage has not yet been translated.
Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
This passage has not yet been translated.
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
This passage has not yet been translated.
Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.
This passage has not yet been translated.
Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :
This passage has not yet been translated.
quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
This passage has not yet been translated.
In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
This passage has not yet been translated.
In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
This passage has not yet been translated.
A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
This passage has not yet been translated.
In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
This passage has not yet been translated.
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
This passage has not yet been translated.
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.
This passage has not yet been translated.
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
This passage has not yet been translated.
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
This passage has not yet been translated.
Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.
This passage has not yet been translated.