Job · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Respondens autem Job, dixit :2. Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamit...3. Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea do...4. quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiri...5. Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum...6. aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut ...7. Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi ...8. Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?9. et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?10. Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat...11. Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus...12. Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.13. Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei rec...14. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.15. Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit ...16. Qui timent pruinam, irruet super eos nix.17. Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, so...18. Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et...19. Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.20. Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et p...21. Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.22. Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?23. vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?24. Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.25. Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit...26. Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba ...27. Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.28. Verumtamen quod cœpistis explete : præbete aurem, et videte an...29. Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod...30. Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus m...Respondens autem Job, dixit :
This passage has not yet been translated.
Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
This passage has not yet been translated.
Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena :
This passage has not yet been translated.
quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me.
This passage has not yet been translated.
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
This passage has not yet been translated.
aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
This passage has not yet been translated.
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
This passage has not yet been translated.
Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?
This passage has not yet been translated.
et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?
This passage has not yet been translated.
Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
This passage has not yet been translated.
Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?
This passage has not yet been translated.
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
This passage has not yet been translated.
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
This passage has not yet been translated.
Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
This passage has not yet been translated.
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
This passage has not yet been translated.
Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
This passage has not yet been translated.
Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
This passage has not yet been translated.
Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
This passage has not yet been translated.
Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
This passage has not yet been translated.
Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
This passage has not yet been translated.
Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
This passage has not yet been translated.
Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?
This passage has not yet been translated.
vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?
This passage has not yet been translated.
Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.
This passage has not yet been translated.
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
This passage has not yet been translated.
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
This passage has not yet been translated.
Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen quod cœpistis explete : præbete aurem, et videte an mentiar.
This passage has not yet been translated.
Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.
This passage has not yet been translated.
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
This passage has not yet been translated.