Joshua · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Do...2. Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem ist...3. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tra...4. A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis t...5. Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ : sicut...6. Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo hu...7. Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et fa...8. Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis i...9. Ecce præcipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuer...10. Præcepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per me...11. Præparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibiti...12. Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait :13. Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini,...14. Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tr...15. donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis ded...16. Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia quæ præcepist...17. Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tan...18. Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus...Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei :
This passage has not yet been translated.
Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël.
This passage has not yet been translated.
Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
This passage has not yet been translated.
A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
This passage has not yet been translated.
Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te.
This passage has not yet been translated.
Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
This passage has not yet been translated.
Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
This passage has not yet been translated.
Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
This passage has not yet been translated.
Ecce præcipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
This passage has not yet been translated.
Præcepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite :
This passage has not yet been translated.
Præparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
This passage has not yet been translated.
Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait :
This passage has not yet been translated.
Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.
This passage has not yet been translated.
Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
This passage has not yet been translated.
donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.
This passage has not yet been translated.
Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia quæ præcepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus.
This passage has not yet been translated.
Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
This passage has not yet been translated.
Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
This passage has not yet been translated.