Joshua · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum :...2. omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.3. A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accar...4. Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sid...5. ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalg...6. omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserepho...7. Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimid...8. cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moy...9. Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis m...10. et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hes...11. et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Her...12. omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ip...13. Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et h...14. Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et v...15. Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cog...16. Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrenti...17. et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus...18. et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,19. et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.20. Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,21. et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorr...22. Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio c...23. Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc es...24. Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas...25. Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem ...26. et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim us...27. In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon r...28. Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et...29. Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognatio...30. cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta...31. et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni ...32. Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jo...33. Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deu...Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est :
This passage has not yet been translated.
omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
This passage has not yet been translated.
A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
This passage has not yet been translated.
Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,
This passage has not yet been translated.
ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;
This passage has not yet been translated.
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.
This passage has not yet been translated.
Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
This passage has not yet been translated.
cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
This passage has not yet been translated.
Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
This passage has not yet been translated.
et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
This passage has not yet been translated.
et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
This passage has not yet been translated.
omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.
This passage has not yet been translated.
Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
This passage has not yet been translated.
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
This passage has not yet been translated.
Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,
This passage has not yet been translated.
et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
This passage has not yet been translated.
et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
This passage has not yet been translated.
et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
This passage has not yet been translated.
Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
This passage has not yet been translated.
et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
This passage has not yet been translated.
Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
This passage has not yet been translated.
Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
This passage has not yet been translated.
Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
This passage has not yet been translated.
Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,
This passage has not yet been translated.
et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.
This passage has not yet been translated.
In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
This passage has not yet been translated.
Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
This passage has not yet been translated.
Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
This passage has not yet been translated.
cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :
This passage has not yet been translated.
et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
This passage has not yet been translated.
Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
This passage has not yet been translated.
Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
This passage has not yet been translated.