Joshua · 14

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem : absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos :

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim : nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus : Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum : quia secutus es Dominum Deum meum.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem : hodie octoginta quinque annorum sum,

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum : illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ : si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem :

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe : Adam maximus ibi inter Enacim situs est : et terra cessavit a præliis.

English

This passage has not yet been translated.