Joshua · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt...2. Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum ac...3. Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis...4. Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et p...5. Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit in terminis...6. Mediam inter hos terram in septem partes describite : et huc v...7. quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini ...8. Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram,...9. Itaque perrexerunt : et lustrantes eam, in septem partes divis...10. Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filii...11. Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut...12. Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane : pergens ju...13. atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : ...14. et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui res...15. A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contr...16. Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum En...17. transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fonte...18. et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Ad...19. et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus...20. qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum...21. Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,22. Beth Araba et Samaraim et Bethel23. et Avim et Aphara et Ophera,24. villa Emona et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et villæ earum.25. Gabaon et Rama et Beroth,26. et Mesphe et Caphara, et Amosa27. et Recem, Jarephel et Tharela,28. et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariat...Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
This passage has not yet been translated.
Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
This passage has not yet been translated.
Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ?
This passage has not yet been translated.
Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis : referantque ad me quod descripserint.
This passage has not yet been translated.
Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.
This passage has not yet been translated.
Mediam inter hos terram in septem partes describite : et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem :
This passage has not yet been translated.
quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
This passage has not yet been translated.
Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens : Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me : ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
This passage has not yet been translated.
Itaque perrexerunt : et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.
This passage has not yet been translated.
Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
This passage has not yet been translated.
Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.
This passage has not yet been translated.
Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
This passage has not yet been translated.
atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris :
This passage has not yet been translated.
et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem.
This passage has not yet been translated.
A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
This passage has not yet been translated.
Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom : et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum : et pervenit ad fontem Rogel,
This passage has not yet been translated.
transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis :
This passage has not yet been translated.
et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim : descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben : et pertransit ex latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem,
This passage has not yet been translated.
et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam :
This passage has not yet been translated.
qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
This passage has not yet been translated.
Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
This passage has not yet been translated.
Beth Araba et Samaraim et Bethel
This passage has not yet been translated.
et Avim et Aphara et Ophera,
This passage has not yet been translated.
villa Emona et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et villæ earum.
This passage has not yet been translated.
Gabaon et Rama et Beroth,
This passage has not yet been translated.
et Mesphe et Caphara, et Amosa
This passage has not yet been translated.
et Recem, Jarephel et Tharela,
This passage has not yet been translated.
et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath : civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
This passage has not yet been translated.