Jeremiah · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ...2. et dices : Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super soliu...3. Hæc dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate ...4. Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per por...5. Quod si non audieritis verba hæc : in memetipso juravi, dicit ...6. Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mih...7. Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus : ...8. Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unu...9. Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,...10. Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangit...11. Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qu...12. sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram ist...13. Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non ...14. qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa :...15. Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid...16. Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non...17. Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem...18. Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Jud...19. Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra por...20. Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam : et clam...21. Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam :...22. Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivit...23. Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuis...24. Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joaki...25. et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum t...26. et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam,...27. Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur il...28. Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias ? numqu...29. Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.30. Hæc dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in ...Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
This passage has not yet been translated.
et dices : Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David : tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris : et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
This passage has not yet been translated.
Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.
This passage has not yet been translated.
Quod si non audieritis verba hæc : in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
This passage has not yet been translated.
Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus : et succident electas cedros tuas, et præcipitabunt in ignem.
This passage has not yet been translated.
Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?
This passage has not yet been translated.
Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
This passage has not yet been translated.
Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius,
This passage has not yet been translated.
sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
This passage has not yet been translated.
Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei :
This passage has not yet been translated.
qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.
This passage has not yet been translated.
Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?
This passage has not yet been translated.
Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda : Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !
This passage has not yet been translated.
Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam : et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
This passage has not yet been translated.
Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
This passage has not yet been translated.
Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
This passage has not yet been translated.
Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ?
This passage has not yet been translated.
Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,
This passage has not yet been translated.
et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldæorum :
This passage has not yet been translated.
et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
This passage has not yet been translated.
Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.
This passage has not yet been translated.
Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias ? numquid vas absque omni voluptate ? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt ?
This passage has not yet been translated.
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.
This passage has not yet been translated.