Jeremiah · 29
Verses
⋯
Individual passages
1. Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusa...2. postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et...3. in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misi...4. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigration...5. Ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite...6. Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis...7. Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et o...8. Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non vos seduc...9. quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eo...10. Quia hæc dicit Dominus : Cum cœperint impleri in Babylone sept...11. Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Domi...12. Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.13. Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.14. Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem ves...15. Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :16. quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, ...17. hæc dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et ...18. et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et...19. eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad e...20. Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi ...21. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Col...22. et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ e...23. pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in ...24. Et ad Semeiam Nehelamiten dices :25. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod misist...26. Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux i...27. et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophe...28. Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est ...29. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ ...30. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :31. Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Hæc dicit Dominus ad...32. idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Ne...Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,
This passage has not yet been translated.
postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem :
This passage has not yet been translated.
Ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
This passage has not yet been translated.
Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
This passage has not yet been translated.
Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis :
This passage has not yet been translated.
quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus : Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
This passage has not yet been translated.
Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
This passage has not yet been translated.
Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.
This passage has not yet been translated.
Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
This passage has not yet been translated.
Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
This passage has not yet been translated.
Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :
This passage has not yet been translated.
quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem :
This passage has not yet been translated.
hæc dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint :
This passage has not yet been translated.
et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in vexationem universis regnis terræ : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,
This passage has not yet been translated.
eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris :
This passage has not yet been translated.
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne :
This passage has not yet been translated.
pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et ad Semeiam Nehelamiten dices :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens :
This passage has not yet been translated.
Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem :
This passage has not yet been translated.
et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis ?
This passage has not yet been translated.
Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
This passage has not yet been translated.
Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
This passage has not yet been translated.
Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
This passage has not yet been translated.
idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.
This passage has not yet been translated.