Jeremiah · 28

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contrivi jugum regis Babylonis.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus : conteram enim jugum regis Babylonis.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

et ait Jeremias propheta : Amen ! sic faciat Dominus : suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi :

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens : Hæc dicit Dominus : Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Vade, et dices Hananiæ : Hæc dicit Dominus : Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei : insuper et bestias terræ dedi ei.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam : Audi, Hanania : non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego mittam te a facie terræ : hoc anno morieris : adversum enim Dominum locutus es.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.

English

This passage has not yet been translated.