Jeremiah · 27
Verses
⋯
Individual passages
1. In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est v...2. Hæc dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas, et pone...3. et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem fil...4. Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur : Hæc dicit Domi...5. Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem ...6. Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodono...7. et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii eju...8. Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Ba...9. Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somni...10. quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra...11. Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylon...12. Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc...13. Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste...14. Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servieti...15. quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine m...16. Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : H...17. Nolite ergo audire eos : sed servite regi Babylonis, ut vivati...18. Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Do...19. Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ...20. quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jec...21. quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ de...22. In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitat...In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
This passage has not yet been translated.
et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.
This passage has not yet been translated.
Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Hæc dicetis ad dominos vestros :
This passage has not yet been translated.
Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
This passage has not yet been translated.
Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi :
This passage has not yet been translated.
et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius : et servient ei gentes multæ et reges magni.
This passage has not yet been translated.
Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
This passage has not yet been translated.
Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis : Non servietis regi Babylonis :
This passage has not yet been translated.
quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
This passage has not yet been translated.
Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
This passage has not yet been translated.
Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens : Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis.
This passage has not yet been translated.
Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis ?
This passage has not yet been translated.
Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servietis regi Babylonis : quia mendacium ipsi loquuntur vobis :
This passage has not yet been translated.
quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis.
This passage has not yet been translated.
Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Hæc dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant vobis.
This passage has not yet been translated.
Nolite ergo audire eos : sed servite regi Babylonis, ut vivatis : quare datur hæc civitas in solitudinem ?
This passage has not yet been translated.
Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac,
This passage has not yet been translated.
quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
This passage has not yet been translated.