Jeremiah · 37
Verses
⋯
Individual passages
1. Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joaki...2. et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis ...3. Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam fili...4. Jeremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim mis...5. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens :6. Hæc dicit Dominus Deus Israël : Sic dicetis regi Juda, qui mis...7. et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et cap...8. Hæc dicit Dominus : Nolite decipere animas vestras, dicentes :...9. Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliant...10. Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propte...11. egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin,...12. Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portæ p...13. Et respondit Jeremias : Falsum est : non fugio ad Chaldæos. Et...14. quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserun...15. Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum :...16. Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogavit eum in...17. Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam : Quid peccavi tibi, et se...18. ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant ...19. Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : valeat deprecatio mea...20. Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo...Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda :
This passage has not yet been translated.
et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis Domini, quæ locutus est in manu Jeremiæ prophetæ.
This passage has not yet been translated.
Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
This passage has not yet been translated.
Jeremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus Israël : Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum : Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum :
This passage has not yet been translated.
et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Nolite decipere animas vestras, dicentes : Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi : quia non abibunt.
This passage has not yet been translated.
Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
This passage has not yet been translated.
Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
This passage has not yet been translated.
egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
This passage has not yet been translated.
Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Jerias filius Selemiæ filii Hananiæ : et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens : Ad Chaldæos profugis.
This passage has not yet been translated.
Et respondit Jeremias : Falsum est : non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes :
This passage has not yet been translated.
quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ : ipse enim præpositus erat super carcerem.
This passage has not yet been translated.
Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum : et sedit ibi Jeremias diebus multis.
This passage has not yet been translated.
Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit : Putasne est sermo a Domino ? Et dixit Jeremias : Est : et ait : In manus regis Babylonis traderis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam : Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris ?
This passage has not yet been translated.
ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant : Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc ?
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi.
This passage has not yet been translated.
Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate : et mansit Jeremias in vestibulo carceris.
This passage has not yet been translated.