Jeremiah · 36
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, fa...2. Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quæ locutus ...3. si forte, audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito face...4. Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ : et scripsit Baruch...5. et præcepit Jeremias Baruch, dicens : Ego clausus sum, nec val...6. Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex or...7. si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur...8. Et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Jer...9. Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiæ regis Juda,...10. Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiæ in domo Domini, i...11. Cumque audisset Michæas filius Gamariæ filii Saphan omnes serm...12. descendit in domum regis, ad gazophylacium scribæ, et ecce ibi...13. et nuntiavit eis Michæas omnia verba quæ audivit, legente Baru...14. Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ...15. et dixerunt ad eum : Sede, et lege hæc in auribus nostris. Et ...16. Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad ...17. Et interrogaverunt eum, dicentes : Indica nobis quomodo scrips...18. Dixit autem eis Baruch : Ex ore suo loquebatur quasi legens ad...19. Et dixerunt principes ad Baruch : Vade, et abscondere, tu et J...20. Et ingressi sunt ad regem in atrium : porro volumen commendave...21. Misitque rex Judi ut sumeret volumen : qui tollens illud de ga...22. Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita er...23. Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud s...24. Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes...25. Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt r...26. Et præcepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiæ filio Ezriel...27. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam co...28. Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones pri...29. Et ad Joakim regem Juda dices : Hæc dicit Dominus : Tu combuss...30. Propterea hæc dicit Dominus contra Joakim regem Juda : Non eri...31. Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos...32. Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch fili...Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc :
This passage has not yet been translated.
si forte, audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum.
This passage has not yet been translated.
Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ : et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri :
This passage has not yet been translated.
et præcepit Jeremias Baruch, dicens : Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.
This passage has not yet been translated.
Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii : insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,
This passage has not yet been translated.
si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima : quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.
This passage has not yet been translated.
Et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiæ regis Juda, in mense nono : prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiæ in domo Domini, in gazophylacio Gamariæ filii Saphan scribæ, in vestibulo superiori, in introitu portæ novæ domus Domini, audiente omni populo.
This passage has not yet been translated.
Cumque audisset Michæas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,
This passage has not yet been translated.
descendit in domum regis, ad gazophylacium scribæ, et ecce ibi omnes principes sedebant : Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiæ, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiæ, et universi principes :
This passage has not yet been translated.
et nuntiavit eis Michæas omnia verba quæ audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.
This passage has not yet been translated.
Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi, dicentes : Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua, et venit ad eos :
This passage has not yet been translated.
et dixerunt ad eum : Sede, et lege hæc in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum.
This passage has not yet been translated.
Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch : Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.
This passage has not yet been translated.
Et interrogaverunt eum, dicentes : Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem eis Baruch : Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt principes ad Baruch : Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis.
This passage has not yet been translated.
Et ingressi sunt ad regem in atrium : porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamæ scribæ, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones.
This passage has not yet been translated.
Misitque rex Judi ut sumeret volumen : qui tollens illud de gazophylacio Elisamæ scribæ, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem.
This passage has not yet been translated.
Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis.
This passage has not yet been translated.
Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribæ, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula.
This passage has not yet been translated.
Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum : et non audivit eos.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiæ filio Ezriel, et Selemiæ filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam : abscondit autem eos Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiæ, dicens :
This passage has not yet been translated.
Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.
This passage has not yet been translated.
Et ad Joakim regem Juda dices : Hæc dicit Dominus : Tu combussisti volumen illud, dicens : Quare scripsisti in eo annuntians : Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum ?
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus contra Joakim regem Juda : Non erit ex eo qui sedeat super solium David : et cadaver ejus projicietur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem.
This passage has not yet been translated.
Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas : et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt.
This passage has not yet been translated.
Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ : qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni : et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.
This passage has not yet been translated.