Jeremiah · 35
Verses
⋯
Individual passages
1. Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim f...2. Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos ...3. Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres...4. et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Ha...5. et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, ...6. Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab...7. et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas ...8. Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in o...9. et non ædificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum,...10. sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta om...11. Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram n...12. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :13. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic viris...14. Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filii...15. Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens dilucul...16. Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris...17. Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego a...18. Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hæc dicit Dominus ex...19. propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non defi...Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :
This passage has not yet been translated.
Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
This passage has not yet been translated.
Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,
This passage has not yet been translated.
et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli :
This passage has not yet been translated.
et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos : Bibite vinum.
This passage has not yet been translated.
Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens : Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum :
This passage has not yet been translated.
et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini.
This passage has not yet been translated.
Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ,
This passage has not yet been translated.
et non ædificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem non habuimus :
This passage has not yet been translated.
sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster.
This passage has not yet been translated.
Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ : et mansimus in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis ? dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
This passage has not yet been translated.
Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
This passage has not yet been translated.
Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi.
This passage has not yet been translated.
Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi.
This passage has not yet been translated.
Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis,
This passage has not yet been translated.
propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.