Jeremiah · 39
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonos...2. Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aper...3. et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt ...4. Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatore...5. Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehender...6. Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis...7. Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut ducer...8. Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, e...9. Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas q...10. Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabu...11. Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuz...12. Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali f...13. Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabs...14. miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradi...15. Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esse...16. Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus ex...17. Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in ma...18. sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi ani...Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.
This passage has not yet been translated.
Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :
This passage has not yet been translated.
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.
This passage has not yet been translated.
Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.
This passage has not yet been translated.
Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.
This passage has not yet been translated.
Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.
This passage has not yet been translated.
Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.
This passage has not yet been translated.
Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.
This passage has not yet been translated.
Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,
This passage has not yet been translated.
miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.
This passage has not yet been translated.
Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :
This passage has not yet been translated.
Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.
This passage has not yet been translated.
Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :
This passage has not yet been translated.
sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
This passage has not yet been translated.