Jeremiah · 41
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ ...2. Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum ...3. Omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chal...4. Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,5. venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta ...6. Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Mas...7. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel ...8. Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismah...9. Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum ...10. Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in ...11. Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellato...12. et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adver...13. Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan fil...14. et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphat...15. Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Joh...16. Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum...17. Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quæ est jux...18. a facie Chaldæorum : timebant enim eos, quia percusserat Ismah...Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ.
This passage has not yet been translated.
Omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel.
This passage has not yet been translated.
Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,
This passage has not yet been translated.
venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes : et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.
This passage has not yet been translated.
Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat : cum autem occurrisset eis, dixit ad eos : Venite ad Godoliam filium Ahicam.
This passage has not yet been translated.
Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.
This passage has not yet been translated.
Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel : Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis : et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.
This passage has not yet been translated.
Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël : ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis.
This passage has not yet been translated.
Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam : et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon.
This passage has not yet been translated.
Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniæ,
This passage has not yet been translated.
et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ : et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon.
This passage has not yet been translated.
Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, lætati sunt :
This passage has not yet been translated.
et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree.
This passage has not yet been translated.
Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.
This passage has not yet been translated.
Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniæ de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam : fortes viros ad prælium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
This passage has not yet been translated.
Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quæ est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Ægyptum,
This passage has not yet been translated.
a facie Chaldæorum : timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda.
This passage has not yet been translated.