Jeremiah · 9

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis ? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis : confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur : docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego conflabo, et probabo eos : quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis : a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum : et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat ?

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et dixit Dominus : Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea,

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant : et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

festinent, et assumant super nos lamentum : deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Quia vox lamentationis audita est de Sion : Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer ? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Loquere : Hæc dicit Dominus : Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Hæc dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis :

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra : hæc enim placent mihi, ait Dominus.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto : quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.

English

This passage has not yet been translated.