Jude · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt i...2. Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.3. Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de com...4. Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt i...5. Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus ...6. angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereli...7. Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo e...8. Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spe...9. Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de ...10. Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant : quæcumque au...11. Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede ...12. Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semeti...13. fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera erran...14. Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : E...15. facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnib...16. Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulan...17. Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sun...18. qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illus...19. Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.20. Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ v...21. vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericord...22. Et hos quidem arguite judicatos :23. illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini ...24. Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constit...25. soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum,...Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
This passage has not yet been translated.
Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
This passage has not yet been translated.
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis : deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei.
This passage has not yet been translated.
Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
This passage has not yet been translated.
Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit :
This passage has not yet been translated.
angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.
This passage has not yet been translated.
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.
This passage has not yet been translated.
Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
This passage has not yet been translated.
Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ : sed dixit : Imperet tibi Dominus.
This passage has not yet been translated.
Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant : quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
This passage has not yet been translated.
Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !
This passage has not yet been translated.
Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ,
This passage has not yet been translated.
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia : quibus procella tenebrarum servata est in æternum.
This passage has not yet been translated.
Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
This passage has not yet been translated.
facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
This passage has not yet been translated.
Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.
This passage has not yet been translated.
Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
This passage has not yet been translated.
qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
This passage has not yet been translated.
Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
This passage has not yet been translated.
Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes,
This passage has not yet been translated.
vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.
This passage has not yet been translated.
Et hos quidem arguite judicatos :
This passage has not yet been translated.
illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore : odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.
This passage has not yet been translated.
Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,
This passage has not yet been translated.
soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.
This passage has not yet been translated.