Luke · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Et ingressus perambulabat Jericho.2. Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum...3. et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turb...4. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : q...5. Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dix...6. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.7. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem p...8. Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum ...9. Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo ...10. Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.11. Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esse...12. Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam ...13. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ...14. Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post ill...15. Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari serv...16. Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.17. Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, ...18. Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.19. Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.20. Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repo...21. timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuist...22. Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod eg...23. et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens c...24. Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui d...25. Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.26. Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab...27. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super...28. Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.29. Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ...30. dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëunte...31. Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis e...32. Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit il...33. Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos ...34. At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.35. Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra ...36. Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :37. et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperun...38. dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in...39. Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, ...40. Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.41. Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :42. Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pa...43. Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo...44. et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, e...45. Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,46. dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis e...47. Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum,...48. et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus susp...Et ingressus perambulabat Jericho.
This passage has not yet been translated.
Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
This passage has not yet been translated.
et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
This passage has not yet been translated.
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
This passage has not yet been translated.
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
This passage has not yet been translated.
Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
This passage has not yet been translated.
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
This passage has not yet been translated.
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
This passage has not yet been translated.
Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
This passage has not yet been translated.
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
This passage has not yet been translated.
Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
This passage has not yet been translated.
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
This passage has not yet been translated.
Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
This passage has not yet been translated.
Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
This passage has not yet been translated.
Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
This passage has not yet been translated.
Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
This passage has not yet been translated.
Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
This passage has not yet been translated.
Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
This passage has not yet been translated.
timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
This passage has not yet been translated.
Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
This passage has not yet been translated.
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
This passage has not yet been translated.
Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
This passage has not yet been translated.
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
This passage has not yet been translated.
Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
This passage has not yet been translated.
dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
This passage has not yet been translated.
Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
This passage has not yet been translated.
Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
This passage has not yet been translated.
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
This passage has not yet been translated.
Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
This passage has not yet been translated.
Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :
This passage has not yet been translated.
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.
This passage has not yet been translated.
Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
This passage has not yet been translated.
Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
This passage has not yet been translated.
Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
This passage has not yet been translated.
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
This passage has not yet been translated.
Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
This passage has not yet been translated.
et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
This passage has not yet been translated.
Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,
This passage has not yet been translated.
dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
This passage has not yet been translated.
Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :
This passage has not yet been translated.
et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
This passage has not yet been translated.