Luke · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :2. et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum in...3. Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes...4. et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magist...5. Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.6. Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sin...7. Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.8. Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pasch...9. At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?10. Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurr...11. et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est...12. Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.13. Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.14. Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.15. Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobis...16. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec implea...17. Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividi...18. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regn...19. Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens ...20. Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix...21. Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.22. Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit :...23. Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc fa...24. Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur e...25. Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui pote...26. Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut min...27. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui...28. vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.29. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,30. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeat...31. Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos u...32. ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliq...33. Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in ...34. At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, d...35. Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numqui...36. At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet ...37. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet ...38. At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit ...39. Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Sec...40. Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis i...41. Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et pos...42. dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtam...43. Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus...44. Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.45. Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos,...46. Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in ...47. Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus d...48. Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?49. Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, di...50. Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amp...51. Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigis...52. Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdot...53. Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus ...54. Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdo...55. Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, e...56. Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fui...57. At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.58. Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. ...59. Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat,...60. Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc il...61. Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus...62. Et egressus foras Petrus flevit amare.63. Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.64. Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogab...65. Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.66. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et princip...67. Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :68. si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.69. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.70. Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos d...71. At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi e...Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
This passage has not yet been translated.
et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
This passage has not yet been translated.
Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
This passage has not yet been translated.
et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
This passage has not yet been translated.
Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
This passage has not yet been translated.
Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
This passage has not yet been translated.
Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
This passage has not yet been translated.
Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
This passage has not yet been translated.
et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
This passage has not yet been translated.
Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
This passage has not yet been translated.
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
This passage has not yet been translated.
Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
This passage has not yet been translated.
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
This passage has not yet been translated.
Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
This passage has not yet been translated.
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
This passage has not yet been translated.
Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
This passage has not yet been translated.
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
This passage has not yet been translated.
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
This passage has not yet been translated.
Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
This passage has not yet been translated.
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
This passage has not yet been translated.
Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.
This passage has not yet been translated.
Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
This passage has not yet been translated.
vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
This passage has not yet been translated.
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
This passage has not yet been translated.
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
This passage has not yet been translated.
Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
This passage has not yet been translated.
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
This passage has not yet been translated.
At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
This passage has not yet been translated.
Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
This passage has not yet been translated.
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
This passage has not yet been translated.
Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
This passage has not yet been translated.
Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
This passage has not yet been translated.
Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
This passage has not yet been translated.
dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
This passage has not yet been translated.
Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
This passage has not yet been translated.
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
This passage has not yet been translated.
Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
This passage has not yet been translated.
Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
This passage has not yet been translated.
Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
This passage has not yet been translated.
Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
This passage has not yet been translated.
Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
This passage has not yet been translated.
Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
This passage has not yet been translated.
Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
This passage has not yet been translated.
At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
This passage has not yet been translated.
Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
This passage has not yet been translated.
Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.
This passage has not yet been translated.
Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
This passage has not yet been translated.
Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
This passage has not yet been translated.
Et egressus foras Petrus flevit amare.
This passage has not yet been translated.
Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
This passage has not yet been translated.
Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?
This passage has not yet been translated.
Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
This passage has not yet been translated.
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
This passage has not yet been translated.
si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
This passage has not yet been translated.
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.
This passage has not yet been translated.