Leviticus · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :2. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :3. juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facie...4. Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabit...5. Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in...6. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet t...7. Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discoop...8. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo en...9. Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel ...10. Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis...11. Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, ...12. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro e...13. Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro si...14. Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem e...15. Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est ...16. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo...17. Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam fi...18. Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec reve...19. Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœ...20. Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.21. De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollu...22. Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.23. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non...24. Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ...25. et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut e...26. Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnib...27. Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerun...28. Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, s...29. Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peri...30. Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fueru...Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
This passage has not yet been translated.
juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
This passage has not yet been translated.
Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
This passage has not yet been translated.
Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.
This passage has not yet been translated.
Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
This passage has not yet been translated.
Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
This passage has not yet been translated.
Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.
This passage has not yet been translated.
Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
This passage has not yet been translated.
De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
This passage has not yet been translated.
Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
This passage has not yet been translated.
Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
This passage has not yet been translated.
et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
This passage has not yet been translated.
Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
This passage has not yet been translated.
Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
This passage has not yet been translated.
Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
This passage has not yet been translated.
Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
This passage has not yet been translated.
Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
This passage has not yet been translated.