Leviticus · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :2. Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens...3. Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, siv...4. et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sang...5. Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas ...6. Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tab...7. et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quib...8. Et ad ipsos dices : Homo de domo Israël, et de advenis qui per...9. et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offe...10. Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur i...11. quia anima carnis in sanguine est : et ego dedi illum vobis, u...12. Idcirco dixi filiis Israël : Omnis anima ex vobis non comedet ...13. Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinant...14. Anima enim omnis carnis in sanguine est : unde dixi filiis Isr...15. Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de i...16. Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquit...Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos : Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens :
This passage has not yet been translated.
Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
This passage has not yet been translated.
et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit : quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.
This passage has not yet been translated.
Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
This passage has not yet been translated.
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino :
This passage has not yet been translated.
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.
This passage has not yet been translated.
Et ad ipsos dices : Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,
This passage has not yet been translated.
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
This passage has not yet been translated.
Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
This passage has not yet been translated.
quia anima carnis in sanguine est : et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit.
This passage has not yet been translated.
Idcirco dixi filiis Israël : Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.
This passage has not yet been translated.
Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.
This passage has not yet been translated.
Anima enim omnis carnis in sanguine est : unde dixi filiis Israël : Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est : et quicumque comederit illum, interibit.
This passage has not yet been translated.
Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum : et hoc ordine mundus fiet.
This passage has not yet been translated.
Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
This passage has not yet been translated.