Leviticus · 25
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :2. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueri...3. Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, ...4. septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : ...5. Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuaru...6. sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercen...7. jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.8. Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septi...9. et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiat...10. Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem ...11. quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque ...12. ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.13. Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.14. Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes...15. et juxta supputationem frugum vendet tibi.16. Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et...17. Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque D...18. Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut ...19. et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad ...20. Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severi...21. dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus tr...22. seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad n...23. Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos a...24. unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditi...25. Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et ...26. Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum...27. computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod rel...28. Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit em...29. Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redi...30. Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor pos...31. Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure ve...32. Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :33. si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, qu...34. Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.35. Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et suscepe...36. ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum...37. Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundanti...38. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut dar...39. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eu...40. sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæu...41. et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognat...42. Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non ve...43. ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.44. Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu ves...45. et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati ...46. et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis...47. Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenu...48. post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis...49. et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin au...50. supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad a...51. Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundu...52. si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et redd...53. quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum v...54. Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur c...55. Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
This passage has not yet been translated.
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
This passage has not yet been translated.
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
This passage has not yet been translated.
Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :
This passage has not yet been translated.
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :
This passage has not yet been translated.
jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
This passage has not yet been translated.
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :
This passage has not yet been translated.
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
This passage has not yet been translated.
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
This passage has not yet been translated.
quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
This passage has not yet been translated.
ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
This passage has not yet been translated.
Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
This passage has not yet been translated.
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
This passage has not yet been translated.
et juxta supputationem frugum vendet tibi.
This passage has not yet been translated.
Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
This passage has not yet been translated.
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
This passage has not yet been translated.
Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
This passage has not yet been translated.
et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
This passage has not yet been translated.
Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
This passage has not yet been translated.
dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
This passage has not yet been translated.
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
This passage has not yet been translated.
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :
This passage has not yet been translated.
unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
This passage has not yet been translated.
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
This passage has not yet been translated.
Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
This passage has not yet been translated.
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
This passage has not yet been translated.
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
This passage has not yet been translated.
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
This passage has not yet been translated.
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
This passage has not yet been translated.
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
This passage has not yet been translated.
Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :
This passage has not yet been translated.
si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
This passage has not yet been translated.
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
This passage has not yet been translated.
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
This passage has not yet been translated.
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
This passage has not yet been translated.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
This passage has not yet been translated.
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
This passage has not yet been translated.
sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
This passage has not yet been translated.
et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
This passage has not yet been translated.
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :
This passage has not yet been translated.
ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
This passage has not yet been translated.
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :
This passage has not yet been translated.
et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
This passage has not yet been translated.
et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
This passage has not yet been translated.
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
This passage has not yet been translated.
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
This passage has not yet been translated.
et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
This passage has not yet been translated.
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
This passage has not yet been translated.
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :
This passage has not yet been translated.
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
This passage has not yet been translated.
quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
This passage has not yet been translated.
Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
This passage has not yet been translated.
Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.