Malachi · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.2. Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut de...3. Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum v...4. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum me...5. Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis : et dedi ei timorem, et...6. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa i...7. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent...8. Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in le...9. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibu...10. Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus ...11. Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in...12. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipul...13. Et hoc rursum fecistis : operiebatis lacrimis altare Domini, f...14. Et dixistis : Quam ob causam ? Quia Dominus testificatus est i...15. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus...16. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël : operie...17. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis :...Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
This passage has not yet been translated.
Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.
This passage has not yet been translated.
Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
This passage has not yet been translated.
Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis : et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.
This passage has not yet been translated.
Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
This passage has not yet been translated.
Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.
This passage has not yet been translated.
Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege : irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.
This passage has not yet been translated.
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.
This passage has not yet been translated.
Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus creavit nos ? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum ?
This passage has not yet been translated.
Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
This passage has not yet been translated.
Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.
This passage has not yet been translated.
Et hoc rursum fecistis : operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.
This passage has not yet been translated.
Et dixistis : Quam ob causam ? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti : et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.
This passage has not yet been translated.
Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus quærit, nisi semen Dei ? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.
This passage has not yet been translated.
Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël : operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
This passage has not yet been translated.
Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis : In quo eum fecimus laborare ? In eo quod dicitis : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent : aut certe ubi est Deus judicii ?
This passage has not yet been translated.