Mark · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et...2. Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis accipe...3. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.4. Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vul...5. Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios :...6. Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eo...7. Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occ...8. Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.9. Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et...10. Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædif...11. a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?12. Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt en...13. Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum ...14. Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et n...15. Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? a...16. At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et ...17. Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt C...18. Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non ess...19. Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fu...20. Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortu...21. Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit...22. Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen....23. In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxo...24. Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scien...25. Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur...26. De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, ...27. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.28. Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, ...29. Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : A...30. et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ani...31. Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam...32. Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia...33. Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex to...34. Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : N...35. Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt...36. Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino...37. Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? E...38. Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt ...39. et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubit...40. qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi...41. Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba...42. Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod es...43. et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quo...44. Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de...Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
This passage has not yet been translated.
Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
This passage has not yet been translated.
Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
This passage has not yet been translated.
Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
This passage has not yet been translated.
Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.
This passage has not yet been translated.
Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
This passage has not yet been translated.
Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.
This passage has not yet been translated.
Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
This passage has not yet been translated.
Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
This passage has not yet been translated.
Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :
This passage has not yet been translated.
a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
This passage has not yet been translated.
Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
This passage has not yet been translated.
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
This passage has not yet been translated.
Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?
This passage has not yet been translated.
Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
This passage has not yet been translated.
At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
This passage has not yet been translated.
Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
This passage has not yet been translated.
Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
This passage has not yet been translated.
Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
This passage has not yet been translated.
Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
This passage has not yet been translated.
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
This passage has not yet been translated.
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
This passage has not yet been translated.
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
This passage has not yet been translated.
Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
This passage has not yet been translated.
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est :
This passage has not yet been translated.
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
This passage has not yet been translated.
Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
This passage has not yet been translated.
Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?
This passage has not yet been translated.
Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
This passage has not yet been translated.
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
This passage has not yet been translated.
et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :
This passage has not yet been translated.
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.
This passage has not yet been translated.
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
This passage has not yet been translated.
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
This passage has not yet been translated.
et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
This passage has not yet been translated.
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
This passage has not yet been translated.