Mark · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sa...2. Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.3. Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, ...4. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicen...5. poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis den...6. Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonu...7. semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, pot...8. Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.9. Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud...10. Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdo...11. Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se datu...12. Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei disc...13. Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civit...14. et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister di...15. Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illi...16. Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et inve...17. Vespere autem facto, venit cum duodecim.18. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico...19. At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?20. Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.21. Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ a...22. Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fr...23. Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex il...24. Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro m...25. Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usqu...26. Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.27. Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista ...28. Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.29. Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te...30. Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac...31. At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori...32. Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis...33. Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pav...34. Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustine...35. Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat...36. Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer c...37. Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dor...38. vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus qu...39. Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.40. Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eo...41. Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. S...42. Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.43. Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim...44. Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque os...45. Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et ...46. At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.47. Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussi...48. Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis c...49. quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. ...50. Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.51. Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super n...52. At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.53. Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omne...54. Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium sum...55. Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jes...56. Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et conve...57. Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum,...58. Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc...59. Et non erat conveniens testimonium illorum.60. Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, di...61. Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos...62. Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis...63. Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhu...64. Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemna...65. Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et co...66. Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis su...67. et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait ...68. At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. E...69. Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumst...70. At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, ...71. Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio homine...72. Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus ver...Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
This passage has not yet been translated.
Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
This passage has not yet been translated.
Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
This passage has not yet been translated.
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
This passage has not yet been translated.
poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
This passage has not yet been translated.
semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
This passage has not yet been translated.
Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
This passage has not yet been translated.
Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
This passage has not yet been translated.
Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
This passage has not yet been translated.
Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
This passage has not yet been translated.
Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
This passage has not yet been translated.
Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,
This passage has not yet been translated.
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
This passage has not yet been translated.
Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
This passage has not yet been translated.
Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
This passage has not yet been translated.
Vespere autem facto, venit cum duodecim.
This passage has not yet been translated.
Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
This passage has not yet been translated.
At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
This passage has not yet been translated.
Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
This passage has not yet been translated.
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
This passage has not yet been translated.
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
This passage has not yet been translated.
Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
This passage has not yet been translated.
Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
This passage has not yet been translated.
Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
This passage has not yet been translated.
Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
This passage has not yet been translated.
Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
This passage has not yet been translated.
Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
This passage has not yet been translated.
At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
This passage has not yet been translated.
Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
This passage has not yet been translated.
Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
This passage has not yet been translated.
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
This passage has not yet been translated.
Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
This passage has not yet been translated.
Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
This passage has not yet been translated.
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
This passage has not yet been translated.
Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
This passage has not yet been translated.
Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
This passage has not yet been translated.
Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
This passage has not yet been translated.
Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
This passage has not yet been translated.
Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
This passage has not yet been translated.
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
This passage has not yet been translated.
Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
This passage has not yet been translated.
At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
This passage has not yet been translated.
quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
This passage has not yet been translated.
Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
This passage has not yet been translated.
Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
This passage has not yet been translated.
At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
This passage has not yet been translated.
Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
This passage has not yet been translated.
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
This passage has not yet been translated.
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
This passage has not yet been translated.
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
This passage has not yet been translated.
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
This passage has not yet been translated.
Et non erat conveniens testimonium illorum.
This passage has not yet been translated.
Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
This passage has not yet been translated.
Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
This passage has not yet been translated.
Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
This passage has not yet been translated.
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
This passage has not yet been translated.
Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
This passage has not yet been translated.
Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
This passage has not yet been translated.
Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
This passage has not yet been translated.
et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
This passage has not yet been translated.
At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
This passage has not yet been translated.
Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
This passage has not yet been translated.
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.
This passage has not yet been translated.
Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
This passage has not yet been translated.
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
This passage has not yet been translated.