Mark · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum sen...2. Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille res...3. Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.4. Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes ...5. Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.6. Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis,...7. Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vin...8. Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.9. Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis ...10. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.11. Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimit...12. Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis ...13. At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.14. Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi ma...15. Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabba...16. Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant to...17. et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.18. Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.19. Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et p...20. Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerun...21. Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venie...22. Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum ...23. Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.24. Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes so...25. Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.26. Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.27. Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium...28. Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.29. Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dic...30. salvum fac temetipsum descendens de cruce.31. Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum sc...32. Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et c...33. Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque...34. Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi,...35. Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.36. Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque...37. Jesus autem emissa voce magna expiravit.38. Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.39. Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans...40. Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat...41. et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, ...42. Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est an...43. venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat ex...44. Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurio...45. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.46. Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindo...47. Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
This passage has not yet been translated.
Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
This passage has not yet been translated.
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
This passage has not yet been translated.
Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
This passage has not yet been translated.
Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
This passage has not yet been translated.
Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
This passage has not yet been translated.
Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
This passage has not yet been translated.
Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
This passage has not yet been translated.
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
This passage has not yet been translated.
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
This passage has not yet been translated.
Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
This passage has not yet been translated.
At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
This passage has not yet been translated.
Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
This passage has not yet been translated.
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
This passage has not yet been translated.
Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
This passage has not yet been translated.
et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
This passage has not yet been translated.
Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
This passage has not yet been translated.
Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
This passage has not yet been translated.
Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.
This passage has not yet been translated.
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
This passage has not yet been translated.
Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
This passage has not yet been translated.
Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.
This passage has not yet been translated.
Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
This passage has not yet been translated.
Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.
This passage has not yet been translated.
Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
This passage has not yet been translated.
salvum fac temetipsum descendens de cruce.
This passage has not yet been translated.
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
This passage has not yet been translated.
Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
This passage has not yet been translated.
Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
This passage has not yet been translated.
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
This passage has not yet been translated.
Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
This passage has not yet been translated.
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem emissa voce magna expiravit.
This passage has not yet been translated.
Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
This passage has not yet been translated.
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
This passage has not yet been translated.
Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
This passage has not yet been translated.
et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
This passage has not yet been translated.
Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
This passage has not yet been translated.
venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
This passage has not yet been translated.
Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
This passage has not yet been translated.
Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
This passage has not yet been translated.
Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
This passage has not yet been translated.
Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
This passage has not yet been translated.