Mark · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, ...2. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.3. Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio ...4. Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.5. Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dext...6. Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenu...7. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos i...8. At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas t...9. Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdale...10. Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et f...11. Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.12. Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia...13. et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.14. Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravi...15. Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium...16. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero n...17. Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo...18. serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis no...19. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus es...20. Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, e...Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
This passage has not yet been translated.
Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
This passage has not yet been translated.
Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
This passage has not yet been translated.
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
This passage has not yet been translated.
Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
This passage has not yet been translated.
Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
This passage has not yet been translated.
At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
This passage has not yet been translated.
Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
This passage has not yet been translated.
Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
This passage has not yet been translated.
Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
This passage has not yet been translated.
Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
This passage has not yet been translated.
et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
This passage has not yet been translated.
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
This passage has not yet been translated.
Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
This passage has not yet been translated.
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
This passage has not yet been translated.
Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :
This passage has not yet been translated.
serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.
This passage has not yet been translated.
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
This passage has not yet been translated.
Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
This passage has not yet been translated.